previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Oedip.
80Vnde in nefanda specimen egregium domo?
Unde ista generi virgo dissimilis suo?
Fortuna, credis? aliquis est ex me pius?
non esset umquam, fata bene novi mea,
nisi ut noceret, ipsa se in leges novas
[p. 96] 85natura vertit: regeret in fontem citas
revolutus undas amnis et noctem afferet
Phoebea lampas, Hesperus faciet diem;
ut ad miserias aliquid accedat meas,
pii quoque erimus, unica Oedipodae est salus,
90non esse salvum, liceat ulcisci patrem
adhuc inultum, dextra quid cessas iners
exigere poenas? quicquid exactum est adhuc,
matri dedisti, mitte genitoris manum,
animosa virgo:'funus extendi» meum
95longaeque vivi ducis exequias patris.
aliquando terra corpus invisum tege;
peccas honesta mente, pietatem vocas
patrem insepultum trahere, qui cogit mori
nolentem in aequo est quique properantem impedit;
nec tamen in aequo est: alterum gravius reor:
100occidere est vetare cupientem mori
malo imperari quam eripi mortem mihi.
desiste coepto, virgo: ius vitae ac necis
meae penes me est. regna deserui libens,
105regnum mei retineo. si fida es comes,
ensem parenti trade, sed notum nece
ensem paterna, tradis? an gnati tenent
cum regno et illum? facinore ubicumque est opus,
ibi sit; relinquo, natus hunc habeat meus,
110sed uterque, flammas potius et vastum aggerem
compone; in altos ipse me immittam rogos,
haerebo ad ignes, funebrem escendam struem
pectusque solvam durum et in cinerem dabo
hoc quicquid in me vivit, ubi saevum est mare?
[p. 97] 115duc ubi sit altis prorutum saxis iugum,
ubi torva rapidus ducat Ismenos vada,
duc ubi ferae sunt, ubi fretum, ubi praeceps locus
si dux es: illuc ire morituro placet,
ubi sedit alta rupe semifero dolos
120Sphinx ore nectens. dirige huc gressus pedum,
hic siste patrem, dira ne sedes vacet,
monstrum repone maius, hoc saxum insidens
obscura nostrae verba fortunae loquar,
quae nemo solvat: quisquis Assyrio loca
125possessa regi scindis et Cadmi nemus
serpente notum, sacra quo Dirce latet,
supplex adoras, quisquis Eurotan bibis
Spartamque fratre nobilem gemino colis,
quique Elin et Parnason et Boeotios
130colonus agros uberis tondes soli: ,
adverte mentem, saeva Thebarum lues
luctifica caecis verba committens modis
quid simile posuit? quid tam inextricabile?
avi gener patrisque rivalis sui,
135frater suorum liberum et fratrum parens;
uno avia partu liberos peperit viro,
sibi et nepotes, monstra quis tanta explicat?
ego ipse, victae spolia qui Sphingis tuli,
haerebo fati tardus interpres mei.
* ...
140quid perdis ultra verba? quid pectus ferum
mollire temptas precibus? hoc animo sedet
effundere hanc cum morte luctantem diu
animam et tenebras petere: nam sceleri haec meo
[p. 98] parum alta nox est: Tartaro condi iuvat,
145et si quid ultra Tartarum est; tandem libet
quod olim oportet, morte prohiberi haud queo.
ferrum negabis? noxias lapsu vias
eludes et artis colla laqueis inseri
prohibebis? herbas quae ferunt letum auferes?
150quid ista tandem cura proficiet tua?
ubique mors est. optume hoc cavit deus:
eripere vitam nemo non homini, potest,
at nemo mortem; mille ad hanc aditus patent.
nil quaero: dextra noster et nuda solet
155bene animus utidextra, nunc toto impetu,
toto dolore, viribus totis veni.
non destino unum vulneri nostro locum:
totus nocens sum: qua Voles mortem exige.
effringe pectus corque tot scelerum capax
160evelle, totos viscerum nuda sinus.
fractum incitatis ictibus guttur sonet
laceraeque fixis unguibus venae fluant.
aut dirige iras quo soles: haec vulnera
rescissa multo sanguine ac tabe inriga,
165hac extrahe animam duram, inexpugnabilem.
et tu, parens, ubicumque poenarum arbiter
adstas mearum; non ego hoc tantum scelus
ulla expiari credidi poena satis
umquam, nec ista morte contentus fui,
170nec me redemi parte: membratim tibi
perire voluidebitum tandem exige.
nunc solvo poenas, tunc tibi inferias dedi.
ades atque inertem dexteram introrsus preme
magisque merge: timida tunc parvo caput
175libavit haustu vixque cupientes sequi
eduxit oculos, haeret etiam nunc mihi
ille animus, haeret, cum recusantem manum
[p. 99] pressere vultus, audies verum, Oedipus:
minus eruisti lumina audacter tua.
180quam praestitisti, nunc manum cerebro indue:
hac parte mortem perage qua coepi mori.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: